Epistola ad Hebraeos*

Caput 3: Versus 14

Participes enim Christi.Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in haereditate: hac tamen conditione,si initium substantiae,id est fidei, quae est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinae substantiae participamus,usque ad finem, firmum retineamus.
(* Traductions européennes)